uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque
|
10.9.1.1
|
accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus.
|
|
postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est.
|
|
pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempro-
|
2.1
|
nius Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque
|
|
augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus
|
|
M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius. ita octo
|
|
pontificum, nouem augurum numerus factus.
|
5
|
eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem
|
3.1
|
tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos
|
|
lata est, semper a familia eadem. causam renouandae
|
4.1
|
saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum
|
|
opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola
|
|
pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis
|
|
uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit; Ualeria
|
5.1
|
lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari
|
|
uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam
|
|
'improbe factum' adiecit. id, qui tum pudor hominum
|
6.1
|
erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix
|
|
serio ita minetur quisquam.
|
|
bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile
|
7.1
|
aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces
|
|
nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est. alter consul
|
8.1
|
Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit.
|
|
locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc
|
|
Narnia sita est, nec ui nec munimento capi poterat. itaque
|
9.1
|
eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus
|
|
noui consules acceperunt.
|
|
in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem
|
10.1
|
omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer
|
|
Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in
|
|
bellicosiorem annum: eo anno maiori se usui rei publicae
|
11.1
|
fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid
|
|
mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio
|
|
Cursore factum. id ne pro certo ponerem uetustior anna-
|
12.1
|
lium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse
|
|
tradit Cn. Domitium Cn. filium Caluinum et Sp. Caruilium
|
|
Q. filium Maximum. id credo cognomen errorem in aedi-
|
13.1
|
libus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et
|
|
consularibus comitiis, conuenientem errori. et lustrum
|
14.1
|
eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio
|
|
Sauerrione censoribus tribusque additae duae, Aniensis ac
|
|
Terentina. haec Romae gesta.
|
|