| uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque | 10.9.1.1 |
| accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus. | |
| postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est. | |
| pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempro- | 2.1 |
| nius Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque | |
| augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus | |
| M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius. ita octo | |
| pontificum, nouem augurum numerus factus. | 5 |
| eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem | 3.1 |
| tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos | |
| lata est, semper a familia eadem. causam renouandae | 4.1 |
| saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum | |
| opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola | |
| pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis | |
| uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit; Ualeria | 5.1 |
| lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari | |
| uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam | |
| 'improbe factum' adiecit. id, qui tum pudor hominum | 6.1 |
| erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix | |
| serio ita minetur quisquam. | |
| bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile | 7.1 |
| aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces | |
| nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est. alter consul | 8.1 |
| Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. | |
| locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc | |
| Narnia sita est, nec ui nec munimento capi poterat. itaque | 9.1 |
| eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus | |
| noui consules acceperunt. | |
| in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem | 10.1 |
| omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer | |
| Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in | |
| bellicosiorem annum: eo anno maiori se usui rei publicae | 11.1 |
| fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid | |
| mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio | |
| Cursore factum. id ne pro certo ponerem uetustior anna- | 12.1 |
| lium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse | |
| tradit Cn. Domitium Cn. filium Caluinum et Sp. Caruilium | |
| Q. filium Maximum. id credo cognomen errorem in aedi- | 13.1 |
| libus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et | |
| consularibus comitiis, conuenientem errori. et lustrum | 14.1 |
| eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio | |
| Sauerrione censoribus tribusque additae duae, Aniensis ac | |
| Terentina. haec Romae gesta. |