| T. Manlio consuli prouincia Etruria sorte euenit; qui | 10.11.1.1 |
| uixdum ingressus hostium fines, cum exerceretur inter | |
| equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus ex- | |
| templo prope exspirauit; tertius ab eo casu dies finis uitae | 2.1 |
| consuli fuit. quo uelut omine belli accepto deos pro se | |
| commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos. | |
| Romae cum desiderio uiri tum incommoditate temporis | 3.1 |
| tristis nuntius fuit. consulis subrogandi comitia ex sententia | |
| principum habita: M. Ualerium consulem omnes [senten- | 4.1 |
| tiae] centuriae[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore | |
| deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat. | |
| tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit. | |
| aduentus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra | 5.1 |
| munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni | |
| similis esset; neque illos nouus consul uastandis agris | 6.1 |
| urendisque tectis, cum passim non uillae solum sed fre- | |
| quentes quoque uici incendiis fumarent, elicere ad certamen | |
| potuit. | |
| cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, | 7.1 |
| quod multis in uicem cladibus haud immerito terribile erat, | |
| fama, Picentium nouorum sociorum indicio, exorta est: | |
| Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollici- | |
| tatos esse. Picentibus gratiae actae et magna pars curae | 8.1 |
| patribus ab Etruria in Samnites uersa est. | |
| caritas etiam annonae sollicitam ciuitatem habuit uen- | 9.1 |
| tumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem | |
| fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius uiri cura, | |
| qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis | |
| domi tum in annonae dispensatione praeparando ac conue- | 5 |
| hendo frumento fuisset. | |
| eo anno—nec traditur causa—interregnum initum. in- | 10.1 |
| terreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia | |
| consularia habuit; creauit L. Cornelium Scipionem Cn. | |
| Fuluium consules. | |
| principio huius anni oratores Lucanorum ad nouos con- | 11.1 |
| sules uenerunt questum, quia condicionibus perlicere se | |
| nequiuerint ad societatem armorum, Samnites infesto exer- | |
| citu ingressos fines suos uastare belloque ad bellum cogere. | |
| Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita | 12.1 |
| obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius | |
| ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent. | |
| orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque | 13.1 |
| iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam bello cum | |
| Samnitibus suscepto necessaria iam facta aduersus Romanos | |
| fides sit, tamen obsides dare paratos esse. |