| breuis consul- | 10.12.1.1 |
| tatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum | |
| Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent. benigne | 2.1 |
| responsum Lucanis ictumque foedus. fetiales missi, qui | |
| Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum | |
| finibus Lucanis iuberent; quibus obuiam missi ab Samniti- | |
| bus qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, | 5 |
| haud inuiolatos abituros. haec postquam audita sunt | 3.1 |
| Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus | |
| iussit. | |
| consules inter se prouincias partiti sunt: Scipioni Etruria, | |
| Fuluio Samnites obuenerunt, diuersique ad suum quisque | 5 |
| bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum et simile | 4.1 |
| prioris anni militiae exspectanti hostes ad Uolaterras | |
| instructo agmine occurrerunt. pugnatum maiore parte diei | 5.1 |
| magna utrimque caede; nox incertis qua data uictoria esset | |
| interuenit. lux insequens uictorem uictumque ostendit; | |
| nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus | 6.1 |
| egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam uic- | |
| toriam uidet, progressus ad castra uacuis cum plurima | |
| praeda—nam et statiua et trepide deserta fuerant—potitur. | |
| inde in Faliscum agrum copiis reductis, cum impedimenta | 7.1 |
| Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine | |
| ad populandos hostium fines incedit. omnia ferro ignique | 8.1 |
| uastantur; praedae undique actae. nec solum modo uastum | |
| hosti relictum sed castellis etiam uicisque inlatus ignis: | |
| urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos | |
| compulerat. | 5 |
| Cn. Fului consulis clara pugna in Samnio ad Bouianum | 9.1 |
| haudquaquam ambiguae uictoriae fuit. Bouianum inde | |
| adgressus nec ita multo post Aufidenam ui cepit. |