eodem 10.13.1.1
anno Carseolos colonia in agrum Aequicolorum deducta.
Fuluius consul de Samnitibus triumphauit.
cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos 2.1
Samnitesque ingentes conscribere exercitus; palam omnibus 3.1
conciliis uexari principes Etruscorum, quod non Gallos
quacumque condicione traxerint ad bellum; increpari magis-
tratus Samnitium, quod exercitum aduersus Lucanum hostem
comparatum obiecerint Romanis; itaque suis sociorumque 4.1
uiribus consurgere hostes ad bellum et haudquaquam pari
defungendum esse certamine. hic terror, cum illustres uiri 5.1
consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo
non petentem, deinde, ut inclinata studia uidit, etiam recu-
santem conuertit: quid se iam senem ac perfunctum labori- 6.1
bus laborumque praemiis sollicitarent? nec corporis nec
animi uigorem remanere eundem, et fortunam ipsam uereri,
ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam uelint
humanae res uideatur. et se gloriae seniorum succreuisse et 7.1
ad suam gloriam consurgentes alios laetum adspicere; nec
honores magnos fortissimis uiris Romae nec honoribus deesse
fortes uiros. acuebat hac moderatione tam iusta studia; 8.1
quae uerecundia legum restinguenda ratus, legem recitari
iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non
liceret. uix prae strepitu audita lex est tribunique plebis 9.1
nihil id impedimenti futurum aiebant; se ad populum
laturos uti legibus solueretur. et ille quidem in recusando 10.1
perstabat: quid ergo attineret leges ferri, quibus per
eosdem qui tulissent fraus fieret? iam regi leges, non
regere. populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quaeque 11.1
intro uocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium
dicebat. tum demum consensu ciuitatis uictus, 'dei ap- 12.1
probent' inquit, 'quod agitis acturique estis, Quirites.
ceterum, quoniam in me quod uos uoltis facturi estis, in
collega sit meae apud uos gratiae locus: P. Decium, exper- 13.1
tum mihi concordi collegio uirum, dignum uobis, dignum
parente suo, quaeso mecum consulem faciatis'. iusta suf-
fragatio uisa. omnes quae supererant centuriae Q. Fabium
P. Decium consules dixere. 5
eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam 14.1
quod lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam
ferme est purgatus uinculumque ingens immodicae cupidi-
tatis iniectum est.