T. Manlio consuli prouincia Etruria sorte euenit; qui 10.11.1.1
uixdum ingressus hostium fines, cum exerceretur inter
equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus ex-
templo prope exspirauit; tertius ab eo casu dies finis uitae 2.1
consuli fuit. quo uelut omine belli accepto deos pro se
commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.
Romae cum desiderio uiri tum incommoditate temporis 3.1
tristis nuntius fuit. consulis subrogandi comitia ex sententia
principum habita: M. Ualerium consulem omnes [senten- 4.1
tiae] centuriae[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore
deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat.
tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.
aduentus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra 5.1
munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni
similis esset; neque illos nouus consul uastandis agris 6.1
urendisque tectis, cum passim non uillae solum sed fre-
quentes quoque uici incendiis fumarent, elicere ad certamen
potuit.
cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, 7.1
quod multis in uicem cladibus haud immerito terribile erat,
fama, Picentium nouorum sociorum indicio, exorta est:
Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollici-
tatos esse. Picentibus gratiae actae et magna pars curae 8.1
patribus ab Etruria in Samnites uersa est.
caritas etiam annonae sollicitam ciuitatem habuit uen- 9.1
tumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem
fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius uiri cura,
qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis
domi tum in annonae dispensatione praeparando ac conue- 5
hendo frumento fuisset.
eo anno—nec traditur causa—interregnum initum. in- 10.1
terreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia
consularia habuit; creauit L. Cornelium Scipionem Cn.
Fuluium consules.
principio huius anni oratores Lucanorum ad nouos con- 11.1
sules uenerunt questum, quia condicionibus perlicere se
nequiuerint ad societatem armorum, Samnites infesto exer-
citu ingressos fines suos uastare belloque ad bellum cogere.
Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita 12.1
obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius
ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent.
orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque 13.1
iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam bello cum
Samnitibus suscepto necessaria iam facta aduersus Romanos
fides sit, tamen obsides dare paratos esse.