iam tum in Palatio [monte] Lupercal hoc fuisse ludicrum 1.5.1.1
ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Pala-
tium montem appellatum; ibi Euandrum, qui ex eo genere 2.1
Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne
allatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuuenes Lycaeum Pana
uenerantes per lusum atque lasciuiam currerent, quem Ro-
mani deinde uocarunt Inuum. huic deditis ludicro cum 3.1
sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae
latrones, cum Romulus ui se defendisset, Remum cepisse,
captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. crimini 4.1
maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri;
inde eos collecta iuuenum manu hostilem in modum praedas
agere. sic Numitori ad supplicium Remus deditur. iam 5.1
inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se
educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et
tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed
rem immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem 5
aperiri noluerat. necessitas prior uenit: ita metu subactus 6.1
Romulo rem aperit. forte et Numitori cum in custodia
Remum haberet audissetque geminos esse fratres, compa-
rando et aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem,
tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem 5
peruenit ut haud procul esset quin Remum agnosceret. ita
undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo 7.1
iuuenum—nec enim erat ad uim apertam par—sed aliis alio
itinere iussis certo tempore ad regiam uenire pastoribus ad
regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata
manu adiuuat Remus. ita regem obtruncat. 5