| haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio | 1.51.1.1 |
| abiit. quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius | |
| ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terro- | |
| rem quo ciuium animos domi oppresserat Latinis iniceret. | |
| et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso | 2.1 |
| crimine insontem oppressit. per aduersae factionis quosdam | |
| Aricinos seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium eius | |
| uim magnam gladiorum inferri clam sineret. ea cum una | 3.1 |
| nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad | |
| se principibus Latinorum quasi re noua perturbatus, moram | |
| suam hesternam uelut deorum quadam prouidentia inlatam | |
| ait saluti sibi atque illis fuisse. ab Turno dici sibi et pri- | 4.1 |
| moribus populorum parari necem ut Latinorum solus im- | |
| perium teneat. adgressurum fuisse hesterno die in concilio; | |
| dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime | |
| peteret. inde illam absentis insectationem esse natam quod | 5.1 |
| morando spem destituerit. non dubitare, si uera deferantur, | |
| quin prima luce, ubi uentum in concilium sit, instructus cum | |
| coniuratorum manu armatusque uenturus sit. dici gladiorum | 6.1 |
| ingentem esse numerum ad eum conuectum. id uanum nec- | |
| ne sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad | |
| Turnum ueniant. suspectam fecit rem et ingenium Turni | 7.1 |
| ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod uidebatur | |
| ob eam differri caedes potuisse. eunt inclinatis quidem ad | |
| credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera | |
| uana existimaturi. ubi est eo uentum, Turnum ex somno | 8.1 |
| excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque seruis | |
| qui caritate domini uim parabant, cum gladii abditi ex | |
| omnibus locis deuerticuli protraherentur, enimuero manifesta | |
| res uisa iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum | 5 |
| concilium magno cum tumultu aduocatur. ibi tam atrox | 9.1 |
| inuidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, | |
| nouo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate | |
| superne iniecta saxisque congestis mergeretur. |