| iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres | 1.50.1.1 |
| erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conue- | |
| niant indicit: esse, quae agere de rebus communibus uelit. | |
| conueniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem | 2.1 |
| quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret uenit. | |
| multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant. | |
| Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tar- | 3.1 |
| quinium erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum | |
| Romae cognomen.—iam enim ita clam quidem mussitantes, | |
| uolgo tamen eum appellabant.—an quicquam superbius | |
| esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab | 4.1 |
| domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. | |
| temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, ob- | |
| noxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum | |
| imperium in Latinos? quod si sui bene crediderint ciues, | 5.1 |
| aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et | |
| Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere: sin | 6.1 |
| suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur | |
| exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis | |
| portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abitu- | |
| ros neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui | 5 |
| indixerit obseruet. haec atque alia eodem pertinentia | 7.1 |
| seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi | |
| nactus cum maxime dissereret, interuenit Tarquinius. is | 8.1 |
| finis orationi fuit; auersi omnes ad Tarquinium salutandum. | |
| qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod | |
| id temporis uenisset, disceptatorem ait se sumptum inter | |
| patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum | 5 |
| esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die | |
| acturum quae constituisset. ne id quidem ab Turno tulisse | 9.1 |
| tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cogni- | |
| tionem quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis | |
| posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse. |