| inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cogno- | 1.49.1.1 |
| men facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohi- | |
| buit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans, pri- | 2.1 |
| moresque patrum, quos Serui rebus fauisse credebat, inter- | |
| fecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso | |
| aduersus se exemplum capi posse, armatis corpus circum- | |
| saepsit; neque enim ad ius regni quicquam praeter uim | 3.1 |
| habebat ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus | |
| regnaret. eo accedebat ut in caritate ciuium nihil spei | 4.1 |
| reponenti metu regnum tutandum esset. quem ut pluribus | |
| incuteret cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se | |
| solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium | 5.1 |
| agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos | |
| sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. praecipue | 6.1 |
| ita patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, | |
| quo contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per se | |
| nihil agi indignarentur. hic enim regum primus traditum a | 7.1 |
| prioribus morem de omnibus senatum consulendi soluit; | |
| domesticis consiliis rem publicam administrauit; bellum, | |
| pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus uoluit, | |
| iniussu populi ac senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi | 8.1 |
| maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus | |
| tutior inter ciues esset, neque hospitia modo cum primoribus | |
| eorum sed adfinitates quoque iungebat. Octauio Mamilio | 9.1 |
| Tusculano—is longe princeps Latini nominis erat, si famae | |
| credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus—, ei Mamilio | |
| filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos | |
| amicosque eius conciliat. | 5 |