| huic orationi Seruius cum interuenisset trepido nuntio | 1.48.1.1 |
| excitatus, extemplo a uestibulo curiae magna uoce 'quid | |
| hoc' inquit, 'Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuo | |
| uocare ausus es patres aut in sede considere mea?' cum | 2.1 |
| ille ferociter ad haec—se patris sui tenere sedem; multo | |
| quam seruum potiorem filium regis regni heredem; satis | |
| illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis—, cla- | |
| mor ab utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat | 5 |
| in curiam, apparebatque regnaturum qui uicisset. tum Tar- | 3.1 |
| quinius necessitate iam et ipsa cogente ultima audere, multo | |
| et aetate et uiribus ualidior, medium arripit Seruium elatum- | |
| que e curia in inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad | |
| cogendum senatum in curiam rediit. fit fuga regis appari- | 4.1 |
| torum atque comitum; ipse prope exsanguis cum sine regio | |
| comitatu domum se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio | |
| fugientem consecuti erant interficitur. creditur, quia non | 5.1 |
| abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. car- | |
| pento certe, id quod satis constat, in forum inuecta nec | |
| reuerita coetum uirorum euocauit uirum e curia regemque | |
| prima appellauit. a quo facessere iussa ex tanto tumultu | 6.1 |
| cum se domum reciperet peruenissetque ad summum | |
| Cyprium uicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpen- | |
| tum dextra in Urbium cliuum ut in collem Esquiliarum | |
| eueheretur, restitit pauidus atque inhibuit frenos is qui | 5 |
| iumenta agebat iacentemque dominae Seruium trucidatum | |
| ostendit. foedum inhumanumque inde traditur scelus | 7.1 |
| monumentoque locus est—Sceleratum uicum uocant—quo | |
| amens, agitantibus furiis sororis ac uiri, Tullia per patris | |
| corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac | |
| caedis paternae cruento uehiculo, contaminata ipsa resper- | 5 |
| saque, tulisse ad penates suos uirique sui, quibus iratis | |
| malo regni principio similes propediem exitus sequerentur. | |
| Ser. Tullius regnauit annos quattuor et quadraginta ita ut | 8.1 |
| bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio | |
| esset; ceterum id quoque ad gloriam accessit quod cum illo | |
| simul iusta ac legitima regna occiderunt. id ipsum tam mite | 9.1 |
| ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset depo- | |
| nere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus | |
| intestinum liberandae patriae consilia agitanti interuenisset. |