| tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit | 1.47.1.1 |
| regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier | |
| scelus. nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne | |
| gratuita praeterita parricidia essent: non sibi defuisse cui | 2.1 |
| nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se | |
| regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini | |
| filium, qui habere quam sperare regnum mallet. 'si tu is es | 3.1 |
| cui nuptam esse me arbitror, et uirum et regem appello; sin | |
| minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia | |
| est scelus. quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab | 4.1 |
| Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est: | |
| di te penates patriique et patris imago et domus regia et in | |
| domo regale solium et nomen Tarquinium creat uocatque | |
| regem. aut si ad haec parum est animi, quid frustraris | 5.1 |
| ciuitatem? quid te ut regium iuuenem conspici sinis? fa- | |
| cesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro ad | |
| stirpem, fratri similior quam patri.' his aliisque increpando | 6.1 |
| iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tana- | |
| quil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo | |
| continua regna uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio | |
| semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno | 5 |
| faceret. his muliebribus instinctus furiis Tarquinius cir- | 7.1 |
| cumire et prensare minorum maxime gentium patres; admo- | |
| nere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere | |
| donis iuuenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis cri- | |
| minibus omnibus locis crescere. postremo ut iam agendae | 8.1 |
| rei tempus uisum est, stipatus agmine armatorum in forum | |
| inrupit. inde omnibus perculsis pauore, in regia sede pro | |
| curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tar- | |
| quinium citari iussit. conuenere extemplo, alii iam ante ad | 9.1 |
| hoc praeparati, alii metu ne non uenisse fraudi esset, nouitate | |
| ac miraculo attoniti et iam de Seruio actum rati. ibi Tar- | 10.1 |
| quinius maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum seruaque | |
| natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, | |
| ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium | |
| populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum | 5 |
| occupasse. ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi | 11.1 |
| generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis | |
| ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique diuisisse; | |
| omnia onera quae communia quondam fuerint inclinasse in | 12.1 |
| primores ciuitatis; instituisse censum ut insignis ad inuidiam | |
| locupletiorum fortuna esset et parata unde, ubi uellet, egen- | |
| tissimis largiretur. |