| Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possede- | 1.46.1.1 |
| rat, tamen quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio | |
| audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius uoluntate | |
| plebis agro capto ex hostibus uiritim diuiso, ausus est ferre | |
| ad populum uellent iuberentne se regnare; tantoque con- | 5 |
| sensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus. | |
| neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo | 2.1 |
| eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate | |
| senserat agi, criminandi Serui apud patres crescendique in | |
| curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuuenis arden- | |
| tis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. | 5 |
| tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut | 3.1 |
| taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum | |
| esset quod scelere partum foret. hic L. Tarquinius—Prisci | 4.1 |
| Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus | |
| tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat Arrun- | |
| tem Tarquinium mitis ingenii iuuenem. his duobus, ut ante | 5.1 |
| dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe | |
| dispares moribus. forte ita inciderat ne duo uiolenta inge- | |
| nia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, | |
| quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis | 5 |
| mores possent. angebatur ferox Tullia nihil materiae in | 6.1 |
| uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota | |
| in alterum auersa Tarquinium eum mirari, eum uirum dicere | |
| ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod uirum | |
| nacta muliebri cessaret audacia. contrahit celeriter simili- | 7.1 |
| tudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium | |
| turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis uiri alieni | |
| adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere | |
| de uiro ad fratrem, de sorore ad uirum; et se rectius uiduam | 5 |
| et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum im- | |
| pari iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset; si sibi | 8.1 |
| eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem | |
| uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat. celeriter | 9.1 |
| adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius | |
| et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos | |
| uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis | |
| non prohibente Seruio quam adprobante. | 5 |