| uix humanae inde opis uideri pugna potuit. Romani duce | 10.29.1.1 |
| amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac | |
| nouam de integro uelle instaurare pugnam; Galli et maxime | 2.1 |
| globus circumstans consulis corpus uelut alienata mente | |
| uana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae | |
| meminisse nec fugae. at ex parte altera pontifex Liuius, | 3.1 |
| cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, | |
| uociferari uicisse Romanos defunctos consulis fato; Gallos | 4.1 |
| Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere | |
| ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque | |
| ac formidinis plena omnia ad hostes esse. superueniunt | 5.1 |
| deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et | |
| C. Marcius, cum subsidiis ex nouissima acie iussu Q. Fabi | |
| consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci | |
| euentus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda. | 5 |
| itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec | 6.1 |
| facilis pede conlato uideretur pugna, iussu legatorum col- | |
| lecta humi pila, quae strata inter duas acies iacebant, atque | |
| in testudinem hostium coniecta; quibus plerisque in scuta | 7.1 |
| uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut | |
| magna pars integris corporibus attoniti conciderent. haec | |
| in sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat. | |
| Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando | 8.1 |
| extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec | |
| impetus nec tela missa eandem uim habere uisa, praefectis | 9.1 |
| equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut | |
| signo dato in transuersos quanto maximo possent impetu | |
| incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commouere | |
| hostem. postquam non resisti uidit et haud dubiam lassi- | 10.1 |
| tudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id | |
| tempus reseruauerat, et legiones concitauit et signum ad | |
| inuadendos hostes equitibus dedit. nec sustinuerunt Sam- | 11.1 |
| nites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in | |
| dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur: Galli | 12.1 |
| testudine facta conferti stabant. tum Fabius audita morte | |
| collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, exce- | |
| dere acie iubet et circumuectos ab tergo Gallicam inuadere | |
| aciem; tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua | 13.1 |
| turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum, instare | |
| ac territos caedere. ipse aedem Ioui Uictori spoliaque | 14.1 |
| hostium cum uouisset, ad castra Samnitium perrexit, quo | |
| multitudo omnis consternata agebatur. sub ipso uallo, quia | 15.1 |
| tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab ex- | |
| clusis turba suorum pugna est; ibi Gellius Egnatius, impe- | 16.1 |
| rator Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra uallum | |
| Samnites paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo | |
| circumuenti. caesa eo die hostium uiginti quinque milia, | 17.1 |
| octo capta; nec incruenta uictoria fuit; nam ex P. Deci | 18.1 |
| exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti. | |
| Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia | |
| hostium coniecta in aceruum Ioui Uictori cremauit. con- | 19.1 |
| sulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum | |
| cumulis erat, inueniri non potuit; postero die inuentum | |
| relatumque est cum multis militum lacrimis. intermissa | 20.1 |
| inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus | |
| omni honore laudibusque meritis celebrat. |