| ceterum | 10.28.1.1 |
| quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discri- | |
| men fortuna fecerat qua datura uires esset, haudquaquam | |
| similis pugna in dextro laeuoque cornu erat. Romani apud | 2.1 |
| Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extraheba- | |
| turque in quam maxime serum diei certamen, quia ita per- | 3.1 |
| suasum erat duci et Samnites et Gallos primo impetu feroces | |
| esse, quos sustinere satis sit; longiore certamine sensim | 4.1 |
| residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora | |
| intolerantissima laboris atque aestus fluere, primaque eorum | |
| proelia plus quam uirorum, postrema minus quam feminarum | |
| esse. in id tempus igitur, quo uinci solebat hostis, quam | 5.1 |
| integerrimas uires militi seruabat. ferocior Decius et | 6.1 |
| aetate et uigore animi, quantumcumque uirium habuit cer- | |
| tamine primo effudit. et quia lentior uidebatur pedestris | |
| pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae | 7.1 |
| iuuenum turmae immixtus orat proceres iuuentutis, in hostem | |
| ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, | |
| si ab laeuo cornu et ab equite uictoria incipiat. bis auertere | 8.1 |
| Gallicum equitatum; iterum longius euectos et iam inter | |
| media peditum agmina proelium cientes nouum pugnae con- | |
| terruit genus; essedis carrisque superstans armatus hostis | 9.1 |
| ingenti sonitu equorum rotarumque aduenit et insolitos eius | |
| tumultus Romanorum conterruit equos. ita uictorem equi- | 10.1 |
| tatum uelut lymphaticus pauor dissipat; sternit inde ruentes | |
| equos uirosque improuida fuga. turbata hinc etiam signa | 11.1 |
| legionum multique impetu equorum ac uehiculorum rapto- | |
| rum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos | |
| hostes uidit, Gallica acies nullum spatium respirandi reci- | |
| piendique se dedit. uociferari Decius quo fugerent quamue | 12.1 |
| in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac reuocare | |
| fusos; deinde, ut nulla ui perculsos sustinere poterat, patrem | |
| P. Decium nomine compellans, 'quid ultra moror' inquit | |
| 'familiare fatum? datum hoc nostro generi est ut luendis | 13.1 |
| periculis publicis piacula simus. iam ego mecum hostium | |
| legiones mactandas Telluri ac Dis Manibus dabo.' | |
| haec locutus M. Liuium pontificem, quem descendens | 14.1 |
| in aciem digredi uetuerat ab se, praeire iussit uerba quibus | |
| se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiri- | |
| tium deuoueret. deuotus inde eadem precatione eodemque | 15.1 |
| habitu quo pater P. Decius ad Ueserim bello Latino se | |
| iusserat deuoueri, cum secundum sollemnes precationes | 16.1 |
| adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedem- | |
| que ac cruorem, caelestium inferorum iras, contacturum | 17.1 |
| funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem | |
| suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,—haec exsecratus | 18.1 |
| in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, | |
| concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus. |