| consules ad hostes †transgresso Appennino† in agrum | 10.27.1.1 |
| Sentinatem peruenerunt; ibi quattuor milium ferme inter- | |
| uallo castra posita. inter hostes deinde consultationes | 2.1 |
| habitae atque ita conuenit ne unis castris miscerentur | |
| omnes neue in aciem descenderet simul; Samnitibus Galli, | 3.1 |
| Etruscis Umbri adiecti. dies indicta pugnae; Samniti | |
| Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci | |
| Umbrique iussi castra Romana oppugnare. haec consilia | 4.1 |
| turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium | |
| consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi | |
| cum donis, ut subinde ut quaeque res noua decreta esset | |
| exploratum perferrent. consules Fuluio ut ex Falisco, | 5.1 |
| Postumio ut ex Uaticano exercitum ad Clusium admoueant | |
| summaque ui fines hostium depopulentur, scribunt. huius | 6.1 |
| populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines | |
| tuendos mouit. instare inde consules, ut absentibus iis | |
| pugnaretur. per biduum lacessiere proelio hostem; biduo | 7.1 |
| nihil dignum dictu actum; pauci utrimque cecidere, magisque | |
| inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen | |
| summa rerum adducta. tertio die descensum in campum | |
| omnibus copiis est. | 5 |
| cum instructae acies starent, cerua fugiens lupum e | 8.1 |
| montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde | |
| diuersae ferae, cerua ad Gallos, lupus ad Romanos cursum | |
| deflexit. lupo data inter ordines uia; ceruam Galli con- | |
| fixere. tum ex antesignanis Romanus miles 'illac fuga' | 9.1 |
| inquit 'et caedes uertit, ubi sacram Dianae feram iacentem | |
| uidetis; hinc uictor Martius lupus, integer et intactus, gentis | |
| nos Martiae et conditoris nostri admonuit.' | |
| dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. ad- | 10.1 |
| uersus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro | |
| dextro cornu, aduersus Gallos pro sinistro Decius quintam | |
| et sextam instruxit; secunda et quarta cum L. Uolumnio | 11.1 |
| proconsule in Samnio gerebant bellum. | |
| primo concursu adeo aequis uiribus gesta res est ut, si | |
| adfuissent Etrusci et Umbri aut in acie aut in castris, quo- | |
| cumque se inclinassent, accipienda clades fuerit. | 5 |