| Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad | 10.26.1.1 |
| populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec | |
| minuere uideretur belli famam magisque in altero adsu- | |
| mendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei | |
| publicae periculo consulere: ceterum si sibi adiutorem belli | 2.1 |
| sociumque imperii darent, quonam modo se obliuisci | |
| P. Deci consulis per tot collegia experti posse? neminem | 3.1 |
| omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum | |
| P. Decio et nunquam nimium hostium fore. sin collega | |
| quid aliud malit, at sibi L. Uolumnium darent adiutorem. | |
| omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso | 4.1 |
| collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se in Sam- | |
| nium uel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, | |
| tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur uictoria | |
| animis triumphusque non bellum decretum consulibus | 5 |
| uideretur. | |
| inuenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos | 5.1 |
| in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis | |
| prouinciarum certaminumque inter collegas quae exposui. | |
| sunt <qui>, quibus ne haec quidem <certamina> exponere satis | 6.1 |
| fuerit, adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad | |
| populum et pertinaciam aduersus praesentem consulem | |
| praetoris contentionemque aliam inter collegas tendente | |
| Decio ut suae quisque prouinciae sortem tueretur. constare | 7.1 |
| res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad | |
| bellum sunt. | |
| ceterum antequam consules in Etruriam peruenirent, | |
| Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium uenerunt | 5 |
| legionem Romanam castraque oppugnaturi. Scipio, qui | 8.1 |
| castris praeerat, loco adiuuandam paucitatem suorum mili- | |
| tum ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem | |
| erexit; sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad | 9.1 |
| iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi. | |
| ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis un- | |
| dique urgeret, circumuenta. deletam quoque ibi legio- | 10.1 |
| nem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, | |
| nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio | 11.1 |
| aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu | |
| fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa ges- | |
| tantes capita et lanceis infixa ouantesque moris sui car- | |
| mine.—sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, nec | 12.1 |
| tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus | |
| cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem | |
| subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redin- | |
| tegrato proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam | 5 |
| ademptam. similius uero est a Gallo hoste quam Umbro | 13.1 |
| eam cladem acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno | |
| Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit.—itaque | 14.1 |
| praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant | |
| cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Cam- | |
| panisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et | |
| sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, | 5 |
| alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi, unus | 15.1 |
| in Falisco, alter in Uaticano agro. Cn. Fuluius et L. Postu- | |
| mius Megellus, propraetores ambo, statiua in eis locis | |
| habere iussi. |