| Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. | 10.32.1.1 |
| Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus | |
| decreta prouincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, | 2.1 |
| uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium | |
| tuendis parari finibus, fama erat. Postumium ualetudo | 3.1 |
| aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in | |
| Samnio hostes—ita enim placuerat patribus—nondum egres- | |
| sos opprimeret. uelut ex composito ibi obuium habuere | 4.1 |
| hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur | |
| et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines | |
| Samnitem prohiberent. cum castra castris conlata essent, | 5.1 |
| quod uix Romanus totiens uictor auderet, ausi Samnites sunt | |
| —tantum desperatio ultima temeritatis facit—castra Romana | |
| oppugnare, et quamquam non uenit ad finem tam audax | |
| inceptum, tamen haud omnino uanum fuit. nebula erat ad | 6.1 |
| multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non pros- | |
| pectu modo extra uallum adempto sed propinquo etiam | |
| congredientium inter se conspectu. hac uelut latebra | 7.1 |
| insidiarum freti Samnites uixdum satis certa luce et eam | |
| ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta | |
| segniter agentem uigilias perueniunt. improuiso oppressis | 8.1 |
| nec animi satis ad resistendum nec uirium fuit. ab tergo | |
| castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum | 9.1 |
| quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. | |
| conclamatum inde ad arma. |