| Postumius Milioniam oppugnare adortus ui primo atque | 10.34.1.1 |
| impetu, dein postquam ea parum procedebant opere ac | 2.1 |
| uineis demum iniunctis muro cepit. ibi capta iam urbe ab | |
| hora quarta usque ad octauam fere horam omnibus partibus | |
| urbis diu incerto euentu pugnatum est; postremo potitur | |
| oppido Romanus. Samnitium caesi tria milia ducenti, capti | 3.1 |
| quattuor milia septingenti praeter praedam aliam. | |
| inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omni- | 4.1 |
| bus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per auersam | |
| portam silentio excesserunt. igitur, simul aduenit consul, | 5.1 |
| primo ita compositus instructusque moenibus successit, | |
| tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret; | |
| deinde, ut silentium uastum in urbe nec arma nec uiros in | 6.1 |
| turribus ac muris uidit, auidum inuadendi deserta moenia | |
| militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus | |
| rueret; duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare | 7.1 |
| moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam | |
| alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt | |
| itineribusque iis uestigia nocturnae hostium fugae. adequi- | 8.1 |
| tant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus | |
| peruiam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; | |
| solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus | |
| uestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna | 5 |
| relictarum passim. his auditis consul ad eam partem urbis | 9.1 |
| quam adierant equites circumducit agmen. constitutis haud | |
| procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et | |
| modicum spatium progressos tres manere eodem loco si | |
| tuta uideantur, duos explorata ad se referre. qui ubi | 10.1 |
| redierunt rettuleruntque eo se progressos unde in omnes | |
| partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitu- | |
| dinem uidisse, extemplo consul cohortes expeditas in urbem | 11.1 |
| induxit, ceteros interim castra communire iussit. ingressi | 12.1 |
| milites refractis foribus paucos graues aetate aut inualidos | |
| inueniunt relictaque quae migratu difficilia essent. ea | 13.1 |
| direpta; et cognitum ex captiuis est communi consilio | |
| aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima uigilia | |
| profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem in- | |
| uenturos. dictis captiuorum fides exstitit; desertis oppidis | 14.1 |
| consul potitur. |