| alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum | 10.35.1.1 |
| fuit. cum ad Luceriam duceret legiones quam oppugnari | |
| ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obuius | |
| fuit. ibi ira uires aequauit; proelium uarium et anceps | 2.1 |
| fuit, tristius tamen euentu Romanis, et quia insueti erant | |
| uinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine | |
| senserunt quantum in sua parte plus uolnerum ac caedis | |
| fuisset. itaque is terror in castris ortus, qui si pugnantes | 3.1 |
| cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque sol- | |
| licita nox fuit iam inuasurum castra Samnitem credentibus | |
| aut prima luce cum uictoribus conserendas manus. minus | 4.1 |
| cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi | |
| primum inluxit, abire sine certamine cupiunt. sed uia una | |
| et ea ipsa praeter hostes erat; qua ingressi praebuere speciem | |
| recta tendentium ad castra oppugnanda. consul arma | 5.1 |
| capere milites iubet et sequi se extra uallum; legatis, tri- | |
| bunis, praefectis sociorum imperat quod apud quemque | |
| facto opus est. omnes adfirmant se quidem omnia factu- | 6.1 |
| ros sed militum iacere animos; tota nocte inter uolnera et | |
| gemitus morientium uigilatum esse; si ante lucem ad castra | 7.1 |
| uentum foret, tantum pauoris fuisse ut relicturi signa | |
| fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro uictis esse. | |
| quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adlo- | 8.1 |
| quendosque milites ratus, ut ad quosque uenerat, cunctantes | |
| arma capere increpabat: quid cessarent tergiuersarentur- | 9.1 |
| que? hostem in castra uenturum nisi illi extra castra | |
| exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos si pro uallo nollent. | |
| armatis ac dimicantibus dubiam uictoriam esse; qui nudus | 10.1 |
| atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut seruitutem | |
| patiendam. haec iurganti increpantique respondebant con- | 11.1 |
| fectos se pugna hesterna esse; nec uirium quicquam nec | |
| sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium appa- | |
| rere quam pridie fuerit. inter haec appropinquabat agmen; | 12.1 |
| et iam breuiore interuallo certiora intuentes uallum secum | |
| portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra | |
| circumuallaturi sint. tunc enimuero consul indignum | 13.1 |
| facinus esse uociferari tantam contumeliam ignominiamque | |
| ab ignauissimo accipi hoste. 'etiamne circumsedebimur' | 14.1 |
| inquit 'in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, | |
| si necesse est, per uirtutem moriamur?' facerent—quod di | |
| bene uerterent—quod se dignum quisque ducerent; consu- | 15.1 |
| lem M. Atilium uel solum, si nemo alius sequatur, iturum | |
| aduersus hostes casurumque inter signa Samnitium potius | |
| quam circumuallari castra Romana uideat. dicta consulis | 16.1 |
| legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones | |
| primorum ordinum approbauere. | |
| tum pudore uictus miles segniter arma capit, segniter | 17.1 |
| e castris egreditur longo agmine nec continenti; maesti ac | |
| prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo | |
| certiorem. itaque simul conspecta sunt Romana signa, | 18.1 |
| extemplo a primo Samnitium agmine ad nouissimum fre- | |
| mitus perfertur exire, id quod timuerint, ad impediendum | |
| iter Romanos; nullam inde ne fugae quidem patere uiam; | 19.1 |
| illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora | |
| eorum euadendum. |