consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli
|
10.37.1.1
|
deerat, <in> Etruriam transducto exercitu, primum peruas-
|
|
tauerat Uolsiniensem agrum; dein cum egressis ad tuendos
|
2.1
|
fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia
|
|
octingenti Etruscorum caesi; ceteros propinquitas urbis
|
|
tutata est. in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi
|
3.1
|
non agri tantum uastati sed oppidum etiam expugnatum;
|
|
capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa
|
|
muros caesa. pax tamen clarior maiorque quam bellum in
|
4.1
|
Etruria eo anno fuerat parta est. tres ualidissimae urbes,
|
|
Etruriae capita, Uolsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere;
|
|
et uestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut
|
5.1
|
mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos
|
|
impetrauerunt. multa praesens quingentum milium aeris
|
|
in singulas ciuitates imposita.
|
|
ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu
|
6.1
|
moris magis causa quam spe impetrandi petisset uideretque
|
|
alios quod tardius ab urbe exisset, alios quod iniussu senatus
|
7.1
|
ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim
|
|
collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque
|
|
negare triumphum, 'non ita' inquit, 'patres conscripti,
|
8.1
|
uestrae maiestatis meminero ut me consulem esse obliuiscar.
|
|
eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis,
|
|
Samnio atque Etruria subactis, uictoria et pace parta
|
|
triumphabo.' ita senatum reliquit. inde inter tribunos
|
9.1
|
plebis contentio orta; pars intercessuros ne nouo exemplo
|
|
triumpharet aiebat, pars auxilio se aduersus collegas trium-
|
|
phanti futuros. iactata res ad populum est uocatusque eo
|
10.1
|
consul cum M. Horatium L. Ualerium consules, C. Marcium
|
|
Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex
|
|
auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret,
|
|
adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret
|
11.1
|
mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros;
|
|
uoluntatem sibi ac fauorem consentientis populi pro omni-
|
|
bus iussis esse ac futura; posteroque die auxilio tribunorum
|
12.1
|
plebis trium aduersus intercessionem septem tribunorum et
|
|
consensum senatus celebrante populo diem triumphauit.
|
|
et huius anni parum constans memoria est. Postumium
|
13.1
|
auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in
|
|
Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luce-
|
|
riam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque
|
|
triumphasse. Fabius ambo consules in Samnio et ad Luce-
|
14.1
|
riam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum
|
|
—sed ab utro consule non adiecit—et ad Luceriam utrimque
|
|
multos occisos inque ea pugna Iouis Statoris aedem uotam,
|
15.1
|
ut Romulus ante uouerat; sed fanum tantum, id est locus
|
|
templo effatus, fuerat; ceterum hoc demum anno ut aedem
|
16.1
|
etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem uoti damnata
|
|
re publica in religionem uenit.
|
|