| consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli | 10.37.1.1 |
| deerat, <in> Etruriam transducto exercitu, primum peruas- | |
| tauerat Uolsiniensem agrum; dein cum egressis ad tuendos | 2.1 |
| fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia | |
| octingenti Etruscorum caesi; ceteros propinquitas urbis | |
| tutata est. in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi | 3.1 |
| non agri tantum uastati sed oppidum etiam expugnatum; | |
| capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa | |
| muros caesa. pax tamen clarior maiorque quam bellum in | 4.1 |
| Etruria eo anno fuerat parta est. tres ualidissimae urbes, | |
| Etruriae capita, Uolsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere; | |
| et uestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut | 5.1 |
| mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos | |
| impetrauerunt. multa praesens quingentum milium aeris | |
| in singulas ciuitates imposita. | |
| ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu | 6.1 |
| moris magis causa quam spe impetrandi petisset uideretque | |
| alios quod tardius ab urbe exisset, alios quod iniussu senatus | 7.1 |
| ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim | |
| collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque | |
| negare triumphum, 'non ita' inquit, 'patres conscripti, | 8.1 |
| uestrae maiestatis meminero ut me consulem esse obliuiscar. | |
| eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis, | |
| Samnio atque Etruria subactis, uictoria et pace parta | |
| triumphabo.' ita senatum reliquit. inde inter tribunos | 9.1 |
| plebis contentio orta; pars intercessuros ne nouo exemplo | |
| triumpharet aiebat, pars auxilio se aduersus collegas trium- | |
| phanti futuros. iactata res ad populum est uocatusque eo | 10.1 |
| consul cum M. Horatium L. Ualerium consules, C. Marcium | |
| Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex | |
| auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, | |
| adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret | 11.1 |
| mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros; | |
| uoluntatem sibi ac fauorem consentientis populi pro omni- | |
| bus iussis esse ac futura; posteroque die auxilio tribunorum | 12.1 |
| plebis trium aduersus intercessionem septem tribunorum et | |
| consensum senatus celebrante populo diem triumphauit. | |
| et huius anni parum constans memoria est. Postumium | 13.1 |
| auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in | |
| Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luce- | |
| riam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque | |
| triumphasse. Fabius ambo consules in Samnio et ad Luce- | 14.1 |
| riam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum | |
| —sed ab utro consule non adiecit—et ad Luceriam utrimque | |
| multos occisos inque ea pugna Iouis Statoris aedem uotam, | 15.1 |
| ut Romulus ante uouerat; sed fanum tantum, id est locus | |
| templo effatus, fuerat; ceterum hoc demum anno ut aedem | 16.1 |
| etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem uoti damnata | |
| re publica in religionem uenit. |