| consules profecti ab urbe, prior Sp. Caruilius, cui ueteres | 10.39.1.1 |
| legiones, quas M. Atilius superioris anni consul in agro | |
| Interamnati reliquerat, decretae erant. cum eis in Samnium | 2.1 |
| profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia | |
| secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus ui cepit. | |
| caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta | 3.1 |
| quattuor milia ducenti septuaginta. Papirius nouo exer- | 4.1 |
| citu—ita enim decretum erat—scripto Duroniam urbem | |
| expugnauit; minus quam collega cepit hominum, plus ali- | |
| quanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta. inde | 5.1 |
| peruagati Samnium consules maxime depopulato Atinate | |
| agro, Caruilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi | |
| summa rei Samnitium erat, peruenit. ibi aliquamdiu nec | 6.1 |
| cessatum ab armis est neque nauiter pugnatum; lacessendo | |
| quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis quam | |
| inferendo pugnam dies absumebatur. quodcum<que Co- | 7.1 |
| mini> inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam | |
| paruarum euentus proferebatur in dies. altera Romana | |
| castra [quae] uiginti milium spatio aberant, et absentis | |
| collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus; inten- | 5 |
| tiorque Caruilius, quo in maiore discrimine res uertebatur, | |
| in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat. | |
| L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, | 8.1 |
| nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, | |
| si per auspicia liceret, confligere cum hoste; opus esse et | 9.1 |
| illum quanta maxima ui posset Cominium oppugnare, ne | |
| quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mit- | |
| tenda. diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte | 10.1 |
| rediit approbare collegam consulta referens. Papirius nuntio | 11.1 |
| misso extemplo contionem habuit; multa de uniuerso genere | |
| belli, multa de praesenti hostium apparatu, uana magis | |
| specie quam efficaci ad euentum, disseruit: non enim cristas | 12.1 |
| uolnera facere; et per picta atque aurata scuta transire | |
| Romanum pilum et candore tunicarum fulgentem aciem ubi | |
| res ferro geratur cruentari. auream olim atque argenteam | 13.1 |
| Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque | |
| ea honestiora uictori hosti quam ipsis arma fuisse. datum | 14.1 |
| hoc forsan nomini familiaeque suae ut aduersus maximos | |
| conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea refer- | |
| rent quae insignia publicis etiam locis decorandis essent | |
| deos immortales adesse propter totiens petita foedera, totiens | 15.1 |
| rupta; tum si qua coniectura mentis diuinae sit, nulli | 16.1 |
| unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro | |
| mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum | |
| irae deuotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes | |
| deos, hinc iuris iurandi aduersus foedera suscepti exsecra- | 17.1 |
| tiones horrens, inuitus iurauerit, oderit sacramentum, uno | |
| tempore deos, ciues, hostes metuat. |