litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione 10.45.1.1
auditae, et quatridui supplicatione publicum gaudium priua-
tis studiis celebratum est. nec populo Romano magna solum 2.1
sed peropportuna etiam ea uictoria fuit, quia per idem forte
tempus rebellasse Etruscos allatum est; subibat cogitatio 3.1
animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si
quid in Samnio aduersi euenisset, quae coniuratione Samni-
tium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana uis
auersa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro 5
occasione rebellandi habuisset. legationes sociorum, a 4.1
M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri
ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo
Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a 5.1
ui atque iniuria communium hostium tutarentur. respon-
sum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeni-
teret: Etruscorum propediem eandem fortunam quam Sam-
nitium fore. segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, 6.1
acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in
amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse. huius 7.1
propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mitten-
dos ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex
auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est
iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum 8.1
exercitu transiret.
iam Caruilius Ueliam et Palumbinum et Herculaneum ex 9.1
Samnitibus ceperat, Ueliam intra paucos dies, Palumbinum
eodem quo ad muros accessit. ad Herculaneum etiam signis 10.1
conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium
iactura dimicauit; castris deinde positis moenibus hostem
inclusit; oppugnatum oppidum captumque. in his tribus 11.1
urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut
paruo admodum plures caperentur. sortientibus prouincias
consulibus Etruria Caruilio euenit secundum uota militum,
qui uim frigoris iam in Samnio non patiebantur. Papirio ad 12.1
Saepinum maior uis hostium restitit. saepe in acie, saepe
in agmine, saepe circa ipsam urbem aduersus eruptiones
hostium pugnatum, nec obsidio sed bellum ex aequo erat;
non enim muris magis se Samnites quam armis ac uiris moe- 5
nia tutabantur. tandem pugnando in obsidionem iustam 13.1
coegit hostes obsidendoque ui atque operibus urbem expug-
nauit. itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem 14.1
milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum.
praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in ur-
bes paucas, militi concessa est.