| niues iam omnia oppleuerant nec durari extra tecta pote- | 10.46.1.1 |
| rat; itaque consul exercitum de Samnio deduxit. uenienti | 2.1 |
| Romam triumphus omnium consensu est delatus. trium- | |
| phauit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus | |
| erat, triumpho. pedites equitesque insignes donis transiere | 3.1 |
| ac transuecti sunt; multae ciuicae coronae uallaresque ac | |
| murales conspectae; inspectata spolia Samnitium et decore | 4.1 |
| ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publi- | |
| corum ornatu locorum erant, comparabantur; nobiles aliquot | |
| captiui, clari suis patrumque factis, ducti. aeris grauis tra- | 5.1 |
| uecta uiciens centum milia et quingenta triginta tria milia; | |
| id aes redactum ex captiuis dicebatur; argenti, quod captum | |
| ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne aes | |
| argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum | 5 |
| ex praeda est; auctaque ea inuidia est ad plebem, quod tri- | 6.1 |
| butum etiam in stipendium militum conlatum est cum, si | |
| spreta gloria fuisset captiuae pecuniae in aerarium inlatae, | |
| et militi tum <donum> dari ex praeda et stipendium militare | |
| praestari potuisset. aedem Quirini dedicauit—quam in ipsa | 7.1 |
| dimicatione uotam apud neminem ueterem auctorem inuenio, | |
| neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset—ab | |
| dictatore patre uotam filius consul dedicauit exornauitque | |
| hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit ut non templum | 8.1 |
| tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque | |
| finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum | |
| diuiderentur. ab triumpho exercitum in agrum Uescinum, | 9.1 |
| quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. | |
| inter haec Caruilius consul in Etruria Troilum primum | 10.1 |
| oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, | |
| pecunia grandi pactos ut abire inde liceret, dimisit; cete- | 11.1 |
| ram multitudinem oppidumque ipsum ui cepit. inde quin- | |
| que castella locis sita munitis expugnauit. caesa ibi hostium | 12.1 |
| duo milia quadringenti, minus duo milia capti. et Faliscis | |
| pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia | |
| grauis aeris et stipendium eius anni militibus. his rebus | 13.1 |
| actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus | |
| quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli | |
| aequatum. aeris grauis tulit in aerarium trecenta octoginta | 14.1 |
| milia; reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis | |
| faciendam locauit prope aedem eius deae ab rege Ser. Tullio | |
| dedicatam; et militibus ex praeda centenos binos asses et | 15.1 |
| alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate | |
| collegae gratius accipientibus munus, diuisit. fauor consulis | 16.1 |
| tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta | |
| die a M. Scantio tribuno plebis fugerat in legatione, ut fama | |
| ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi | |
| accusatio eius poterat. | 5 |