| exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inie- | 10.47.1.1 |
| rant; hisque ipsis, quia uitio creati erant, quinque post dies | |
| alii suffecti. lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio | 2.1 |
| Aruina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia | |
| ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum. censores | |
| uicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undeuicesimum | |
| fuit. eodem anno coronati primum ob res bello bene | 3.1 |
| gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum | |
| translato e Graeco more uictoribus datae. eodem anno, ab | 4.1 |
| aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot | |
| pecuariis, uia a Martis silice ad Bouillas perstrata est. | |
| comitia consularia L. Papirius habuit; creauit consules | 5.1 |
| Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum | |
| Scaeuam. ipse Papirius praetor factus. | |
| multis rebus laetus annus uix ad solacium unius mali, | 6.1 |
| pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; por- | |
| tentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis | |
| aut quod remedium eius mali ab dis daretur. inuentum in | 7.1 |
| libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum; ne- | |
| que eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam | |
| de ea re actum praeterquam quod unum diem Aesculapio | |
| supplicatio habita est. | 5 |