| in parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio | 21.1.1.1 |
| summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum | |
| maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me | |
| scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum | |
| populo Romano gessere. nam neque ualidiores opibus ullae | 2.1 |
| inter se ciuitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis | |
| tantum unquam uirium aut roboris fuit; et haud ignotas | |
| belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant | |
| bello, et adeo uaria fortuna belli ancepsque Mars fuit ut | 5 |
| propius periculum fuerint qui uicerunt. odiis etiam prope | 3.1 |
| maioribus certarunt quam uiribus, Romanis indignantibus | |
| quod uictoribus uicti ultro inferrent arma, Poenis quod | |
| superbe auareque crederent imperitatum uictis esse. fama | 4.1 |
| est etiam Hannibalem annorum ferme nouem, pueriliter | |
| blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum | |
| perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, | |
| altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum | 5 |
| primum posset hostem fore populo Romano. angebant | 5.1 |
| ingentis spiritus uirum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et | |
| Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et | |
| Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio | |
| etiam insuper imposito, interceptam. | 5 |