| his anxius curis ita | 21.2.1.1 |
| se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem | |
| per quinque annos, ita deinde nouem annis in Hispania | |
| augendo Punico imperio gessit ut appareret maius eum quam | 2.1 |
| quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius uixisset, | |
| Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse qui | |
| Hannibalis ductu intulerunt. | |
| mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis | 3.1 |
| distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac | |
| filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, | |
| uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob | 4.1 |
| aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, | |
| factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus | |
| quam modicae erant, haud sane uoluntate principum, in | |
| imperio positus. is plura consilio quam ui gerens, hospitiis | 5.1 |
| magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum | |
| nouis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem | |
| auxit. ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum | 6.1 |
| quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; | |
| comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si | |
| euasisset uoltu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit | |
| habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem | 5 |
| praebuerit. cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in solli- | 7.1 |
| citandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus | |
| renouauerat populus Romanus ut finis utriusque imperii | |
| esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia | |
| duorum populorum libertas seruaretur. | 5 |