| in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin<am | 21.3.1.1 |
| successurus esset;> praerogatiuam militarem qua extemplo | |
| iuuenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti | |
| omnium clamore atque adsensu appellatus erat fauor etiam | |
| plebis sequebatur. hunc uixdum puberem Hasdrubal litteris | 2.1 |
| ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis | |
| nitentibus ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas | |
| succederet opes Hanno, alterius factionis princeps, 'et | 3.1 |
| aequum postulare uidetur' inquit, 'Hasdrubal, et ego tamen | |
| non censeo quod petit tribuendum.' cum admiratione tam | 4.1 |
| ancipitis sententiae in se omnes conuertisset, 'florem aetatis' | |
| inquit, 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum | |
| praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen | |
| minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento | 5 |
| adsuefacere libidini praetorum. an hoc timemus ne Hamil- | 5.1 |
| caris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni | |
| speciem uideat et, cuius regis genero hereditarii sint relicti | |
| exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus? ego | 6.1 |
| istum iuuenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, | |
| docendum uiuere aequo iure cum ceteris censeo, ne quando- | |
| que paruus hic ignis incendium ingens exsuscitet.' |