| pauci | 21.4.1.1 |
| ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut | |
| plerumque fit, maior pars meliorem uicit. | |
| missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu | |
| omnem exercitum in se conuertit; Hamilcarem iuuenem red- | 2.1 |
| ditum sibi ueteres milites credere; eundem uigorem in uoltu | |
| uimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein | |
| breui effecit ut pater in se minimum momentum ad fauorem | |
| conciliandum esset. nunquam ingenium idem ad res diuer- | 3.1 |
| sissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. itaque | |
| haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior | |
| esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi | 4.1 |
| quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio | |
| duce plus confidere aut audere. plurimum audaciae ad peri- | 5.1 |
| cula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. | |
| nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. | |
| caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio | 6.1 |
| naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique | |
| nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis | 7.1 |
| rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque | |
| silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi | |
| iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. | |
| uestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi | 8.1 |
| conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus | |
| erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio | |
| excedebat. has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, | 9.1 |
| inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, | |
| nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla | |
| religio. cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio | 10.1 |
| sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda | |
| uidendaque magno futuro duci esset praetermissa. |