| ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei | 21.5.1.1 |
| prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, | |
| nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, | 2.1 |
| deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, | |
| Saguntinis inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia | 3.1 |
| haud dubie Romana arma mouebantur, in Olcadum prius | |
| fines—ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione | |
| Carthaginiensium erat—induxit exercitum, ut non petisse | |
| Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus | 5 |
| iungendoque tractus ad id bellum uideri posset. Cartalam, | 4.1 |
| urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; | |
| quo metu perculsae minores ciuitates stipendio imposito | |
| imperium accepere. uictor exercitus opulentusque praeda | |
| Carthaginem Nouam in hiberna est deductus. ibi large | 5.1 |
| partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide ex- | |
| soluendo cunctis ciuium sociorumque animis in se firmatis | |
| uere primo in Uaccaeos promotum bellum. Hermandica et | 6.1 |
| Arbocala, eorum urbes, ui captae. Arbocala et uirtute et | |
| multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica | 7.1 |
| profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, | |
| cum se iunxissent, concitant Carpetanos adortique Han- | 8.1 |
| nibalem regressum ex Uaccaeis haud procul Tago flumine | |
| agmen graue praeda turbauere. Hannibal proelio abstinuit | 9.1 |
| castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque | |
| ab hostibus fuit, amnem uado traiecit ualloque ita praeducto | |
| ut locum ad transgrediendum hostes haberent inuadere eos | |
| transeuntes statuit. equitibus praecepit ut, cum ingressos | 10.1 |
| aquam uiderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa | |
| elephantos—quadraginta autem erant—disponit. Carpeta- | 11.1 |
| norum cum appendicibus Olcadum Uaccaeorumque centum | |
| milia fuere, inuicta acies si aequo dimicaretur campo. | |
| itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu | 12.1 |
| cessisse credebant hostem, id morari uictoriam rati quod | |
| interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio | |
| qua cuique proximum est in amnem ruunt. et ex parte | 13.1 |
| altera ripae uis ingens equitum in flumen immissa, medioque | |
| alueo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi | 14.1 |
| pedes instabilis ac uix uado fidens uel ab inermi equite, | |
| equo temere acto, peruerti posset, eques corpore armisque | |
| liber, equo uel per medios gurgites stabili, comminus eminus- | |
| que rem gereret. pars magna flumine absumpta; quidam | 15.1 |
| uerticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. | |
| postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex | 16.1 |
| uaria trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam in | |
| tanto pauore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato | |
| amnem ingressus fugam ex ripa fecit uastatisque agris intra | |
| paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et | 17.1 |
| iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginien- | |
| sium erant. |