| litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione | 10.45.1.1 |
| auditae, et quatridui supplicatione publicum gaudium priua- | |
| tis studiis celebratum est. nec populo Romano magna solum | 2.1 |
| sed peropportuna etiam ea uictoria fuit, quia per idem forte | |
| tempus rebellasse Etruscos allatum est; subibat cogitatio | 3.1 |
| animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si | |
| quid in Samnio aduersi euenisset, quae coniuratione Samni- | |
| tium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana uis | |
| auersa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro | 5 |
| occasione rebellandi habuisset. legationes sociorum, a | 4.1 |
| M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri | |
| ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo | |
| Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a | 5.1 |
| ui atque iniuria communium hostium tutarentur. respon- | |
| sum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeni- | |
| teret: Etruscorum propediem eandem fortunam quam Sam- | |
| nitium fore. segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, | 6.1 |
| acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in | |
| amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse. huius | 7.1 |
| propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mitten- | |
| dos ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex | |
| auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est | |
| iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum | 8.1 |
| exercitu transiret. | |
| iam Caruilius Ueliam et Palumbinum et Herculaneum ex | 9.1 |
| Samnitibus ceperat, Ueliam intra paucos dies, Palumbinum | |
| eodem quo ad muros accessit. ad Herculaneum etiam signis | 10.1 |
| conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium | |
| iactura dimicauit; castris deinde positis moenibus hostem | |
| inclusit; oppugnatum oppidum captumque. in his tribus | 11.1 |
| urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut | |
| paruo admodum plures caperentur. sortientibus prouincias | |
| consulibus Etruria Caruilio euenit secundum uota militum, | |
| qui uim frigoris iam in Samnio non patiebantur. Papirio ad | 12.1 |
| Saepinum maior uis hostium restitit. saepe in acie, saepe | |
| in agmine, saepe circa ipsam urbem aduersus eruptiones | |
| hostium pugnatum, nec obsidio sed bellum ex aequo erat; | |
| non enim muris magis se Samnites quam armis ac uiris moe- | 5 |
| nia tutabantur. tandem pugnando in obsidionem iustam | 13.1 |
| coegit hostes obsidendoque ui atque operibus urbem expug- | |
| nauit. itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem | 14.1 |
| milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum. | |
| praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in ur- | |
| bes paucas, militi concessa est. |