| nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin | 1.53.1.1 |
| ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis | |
| huic quoque decori offecisset. is primus Uolscis bellum in | 2.1 |
| ducentos amplius post suam aetatem annos mouit, Suessam- | |
| que Pometiam ex iis ui cepit. ubi cum diuendita praeda qua- | 3.1 |
| draginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam ampli- | |
| tudinem Iouis templi quae digna deum hominumque rege, quae | |
| Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset; | |
| captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit. | 5 |
| excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propin- | 4.1 |
| quam urbem, nequiquam ui adortus, cum obsidendi quoque | |
| urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo | |
| minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. nam | 5.1 |
| cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque | |
| urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius | |
| eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito | |
| Gabios, patris in se saeuitiam intolerabilem conquerens: iam | 6.1 |
| ab alienis in suos uertisse superbiam et liberorum quoque | |
| eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem | |
| fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem here- | |
| dem regni relinquat. se quidem inter tela et gladios patris | 7.1 |
| elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tar- | |
| quini credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod | |
| positum simuletur, et per occasionem eum incautos inuasu- | |
| rum. quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererra- | 8.1 |
| turum se omne Latium, Uolscosque se inde et Aequos | |
| et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a | |
| patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos | |
| sciant. forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se | 9.1 |
| aduersus superbissimum regem ac ferocissimum populum | |
| inuenturum. cum si nihil morarentur infensus ira porro | 10.1 |
| inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis excipitur. ue- | |
| tant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ulti- | |
| mum in liberos esset; in se ipsum postremo saeuiturum, si | 11.1 |
| alia desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurum- | |
| que credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub | |
| Romana moenia bellum transferatur. |