| inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus | 1.54.1.1 |
| adsentire se ueteribus Gabinis diceret quibus eae notiores | |
| essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praeci- | |
| puam prudentiam adsumere quod utriusque populi uires | |
| nosset, sciretque inuisam profecto superbiam regiam ciuibus | 5 |
| esse quam ferre ne liberi quidem potuissent. ita cum sen- | 2.1 |
| sim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum | |
| promptissimis iuuenum praedatum atque in expeditiones iret | |
| et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis uana | |
| adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. ibi cum, | 3.1 |
| inscia multitudine quid ageretur, proelia parua inter Romam | |
| Gabiosque fierent quibus plerumque Gabina res superior | |
| esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tar- | |
| quinium dono deum sibi missum ducem credere. apud | 4.1 |
| milites uero obeundo pericula ac labores pariter, praedam | |
| munifice largiendo tanta caritate esse ut non pater Tarquinius | |
| potentior Romae quam filius Gabiis esset. itaque postquam | 5.1 |
| satis uirium conlectum ad omnes conatus uidebat, tum ex | |
| suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se | |
| facere uellet, quando quidem ut omnia unus publice Gabiis | |
| posset ei di dedissent. huic nuntio, quia, credo, dubiae | 6.1 |
| fidei uidebatur, nihil uoce responsum est; rex uelut delibera- | |
| bundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii; ibi | |
| inambulans tacitus summa papauerum capita dicitur baculo | |
| decussisse. interrogando exspectandoque responsum nun- | 7.1 |
| tius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse | |
| quaeque uiderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita | |
| ingenio nullam eum uocem emisisse. Sexto ubi quid uellet | 8.1 |
| parens quidue praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores | |
| ciuitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos inuidia | |
| opportunos interemit. multi palam, quidam in quibus minus | |
| speciosa criminatio erat futura clam interfecti. patuit qui- | 9.1 |
| busdam uolentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentium- | |
| que bona iuxta atque interemptorum diuisui fuere. largitiones | 10.1 |
| inde praedaeque; et dulcedine priuati commodi sensus malo- | |
| rum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina | |
| res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur. |