| Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente | 1.55.1.1 |
| fecit, foedus cum Tuscis renouauit. inde ad negotia urbana | |
| animum conuertit; quorum erat primum ut Iouis templum | |
| in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relin- | |
| queret: Tarquinios reges ambos patrem uouisse, filium perfe- | 5 |
| cisse. et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iouis | 2.1 |
| templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacella- | |
| que statuit quae aliquod ibi, a Tatio rege primum in ipso | |
| discrimine aduersus Romulum pugnae uota, consecrata in- | |
| augurataque postea fuerant. inter principia condendi huius | 3.1 |
| operis mouisse numen ad indicandam tanti imperii molem | |
| traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes | |
| admitterent aues, in Termini fano non addixere; idque | 4.1 |
| omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini | |
| sedem unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi | |
| finibus firma stabiliaque cuncta portendere. hoc perpe- | 5.1 |
| tuitatis auspicio accepto, secutum aliud magnitudinem imperii | |
| portendens prodigium est: caput humanum integra facie | |
| aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. quae uisa | 6.1 |
| species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum | |
| fore portendebat; idque ita cecinere uates quique in urbe erant | |
| quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciuerant. | |
| augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae | 7.1 |
| manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae | |
| erant, uix in fundamenta suppeditauere. eo magis Fabio, | 8.1 |
| praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea | |
| sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo | 9.1 |
| argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque | |
| ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum | |
| quidem operum fundamenta non exsuperaturam. |