| intentus | 1.56.1.1 |
| perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non | |
| pecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex | |
| plebe. qui cum haud paruus et ipse militiae adderetur | |
| labor, minus tamen plebs grauabatur se templa deum exae- | 5 |
| dificare manibus suis quam postquam et ad alia, ut specie | 2.1 |
| minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, | |
| foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptacu- | |
| lum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; | |
| quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia quic- | 5 |
| quam adaequare potuit. his laboribus exercita plebe, quia | 3.1 |
| et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse | |
| et colonis mittendis occupari latius imperii fines uolebat, | |
| Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura | |
| terra marique. | 5 |
| haec agenti portentum terribile uisum: anguis ex columna | 4.1 |
| lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius | |
| regis non tam subito pauore perculit pectus quam anxiis im- | |
| pleuit curis. itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum | 5.1 |
| uates adhiberentur, hoc uelut domestico exterritus uisu Del- | |
| phos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. | |
| neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios | 6.1 |
| per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam | |
| misit. Titus et Arruns profecti; comes iis additus L. Iunius | 7.1 |
| Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuuenis longe alius in- | |
| genii quam cuius simulationem induerat. is cum primores | |
| ciuitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum | |
| audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque | 5 |
| in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque | |
| tutus esse ubi in iure parum praesidii esset. ergo ex industria | 8.1 |
| factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse | |
| regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen ut sub eius | |
| obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus | |
| latens opperiretur tempora sua. is tum ab Tarquiniis ductus | 9.1 |
| Delphos, ludibrium uerius quam comes, aureum baculum | |
| inclusum corneo cauato ad id baculo tulisse donum Apollini | |
| dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. quo postquam | 10.1 |
| uentum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos | |
| iuuenum sciscitandi ad quem eorum regnum Romanum esset | |
| uenturum. ex infimo specu uocem redditam ferunt: im- | |
| perium summum Romae habebit qui uestrum primus, o | 5 |
| iuuenes, osculum matri tulerit. Tarquinii ut Sextus, qui | 11.1 |
| Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii | |
| esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, | |
| cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt. | |
| Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si prolapsus | 12.1 |
| cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis | |
| mater omnium mortalium esset. reditum inde Romam, ubi | 13.1 |
| aduersus Rutulos bellum summa ui parabatur. |