| Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in | 1.57.1.1 |
| ea aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, | |
| quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia | |
| publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos | |
| studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod | 2.1 |
| se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab | |
| rege indignabantur. temptata res est, si primo impetu capi | 3.1 |
| Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitioni- | |
| busque coepti premi hostes. in his statiuis, ut fit longo | 4.1 |
| magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus | |
| tamen magis quam militibus; regii quidem iuuenes interdum | 5.1 |
| otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant. forte | 6.1 |
| potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cena- | |
| bat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam | |
| quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Colla- | 7.1 |
| tinus negat uerbis opus esse; paucis id quidem horis posse | |
| sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'quin, si uigor | |
| iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes | |
| nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit quod neco- | 5 |
| pinato uiri aduentu occurrerit oculis.' incaluerant uino; | 8.1 |
| 'age sane' omnes; citatis equis auolant Romam. quo | |
| cum primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt | |
| inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias | 9.1 |
| nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant | |
| tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucu- | |
| brantes ancillas in medio aedium sedentem inueniunt. | |
| muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. adueniens | 10.1 |
| uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter | |
| inuitat regios iuuenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido | |
| Lucretiae per uim stuprandae capit; cum forma tum spec- | |
| tata castitas incitat. et tum quidem ab nocturno iuuenali | 11.1 |
| ludo in castra redeunt. |