nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin
|
1.53.1.1
|
ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis
|
|
huic quoque decori offecisset. is primus Uolscis bellum in
|
2.1
|
ducentos amplius post suam aetatem annos mouit, Suessam-
|
|
que Pometiam ex iis ui cepit. ubi cum diuendita praeda qua-
|
3.1
|
draginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam ampli-
|
|
tudinem Iouis templi quae digna deum hominumque rege, quae
|
|
Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset;
|
|
captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
|
5
|
excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propin-
|
4.1
|
quam urbem, nequiquam ui adortus, cum obsidendi quoque
|
|
urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo
|
|
minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. nam
|
5.1
|
cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque
|
|
urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius
|
|
eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito
|
|
Gabios, patris in se saeuitiam intolerabilem conquerens: iam
|
6.1
|
ab alienis in suos uertisse superbiam et liberorum quoque
|
|
eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem
|
|
fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem here-
|
|
dem regni relinquat. se quidem inter tela et gladios patris
|
7.1
|
elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tar-
|
|
quini credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod
|
|
positum simuletur, et per occasionem eum incautos inuasu-
|
|
rum. quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererra-
|
8.1
|
turum se omne Latium, Uolscosque se inde et Aequos
|
|
et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a
|
|
patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos
|
|
sciant. forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se
|
9.1
|
aduersus superbissimum regem ac ferocissimum populum
|
|
inuenturum. cum si nihil morarentur infensus ira porro
|
10.1
|
inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis excipitur. ue-
|
|
tant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ulti-
|
|
mum in liberos esset; in se ipsum postremo saeuiturum, si
|
11.1
|
alia desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurum-
|
|
que credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub
|
|
Romana moenia bellum transferatur.
|
|