cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum iam belli 21.6.1.1
causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turde-
tanis. quibus cum adesset idem qui litis erat sator, nec 2.1
certamen iuris sed uim quaeri appareret, legati a Saguntinis
Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie im-
minens orantes. consules tunc Romae erant P. Cornelius 3.1
Scipio et Ti. Sempronius Longus. qui cum legatis in
senatum introductis de re publica rettulissent placuissetque
mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas,
quibus si uideretur digna causa, et Hannibali denuntiarent 4.1
ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret et Cartha-
ginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani
querimonias deferrent—hac legatione decreta necdum 5.1
missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum
est. tunc relata de integro res ad senatum est; alii pro- 6.1
uincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes
terra marique rem gerendam censebant, alii totum in
Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; erant qui 7.1
non temere mouendam rem tantam exspectandosque ex
Hispania legatos censerent. haec sententia, quae tutis- 8.1
sima uidebatur, uicit legatique eo maturius missi, P. Ualerius
Flaccus et Q. Baebius Tampilus, Saguntum ad Hannibalem
atque inde Carthaginem si non absisteretur bello ad ducem
ipsum in poenam foederis rupti deposcendum. 5