| obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio | 21.8.1.1 |
| fuit dum uolnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies | |
| certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum | |
| nihil cessatum. itaque acrius de integro coortum est | 2.1 |
| bellum pluribusque partibus, uix accipientibus quibusdam | |
| opera locis, uineae coeptae agi admouerique aries. abunda- | 3.1 |
| bat multitudine hominum Poenus—ad centum enim quin- | |
| quaginta milia habuisse in armis satis creditur—: oppidani | 4.1 |
| ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti | |
| non sufficiebant. itaque iam feriebantur arietibus muri | 5.1 |
| quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis | |
| nudauerat urbem; tres deinceps turres quantumque inter | |
| eas muri erat cum fragore ingenti prociderant. captum | 6.1 |
| oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, uelut si pariter | |
| utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum | |
| est. nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in op- | 7.1 |
| pugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri | |
| solent, sed iustae acies, uelut patenti campo, inter ruinas | |
| muri tectaque urbis modico distantia interuallo constite- | |
| rant. hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno | 8.1 |
| cepisse iam se urbem si paulum adnitatur credente, Sagun- | |
| tinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec | |
| ullo pedem referente ne in relictum a se locum hostem im- | |
| mitteret. itaque quo acrius et confertim magis utrimque | 9.1 |
| pugnabatur, eo plures uolnerabantur nullo inter arma cor- | |
| poraque uano intercidente telo. phalarica erat Sagun- | 10.1 |
| tinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeter- | |
| quam ad extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, | |
| quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum | 11.1 |
| autem tres longum habebat pedes ut cum armis transfigere | |
| corpus posset. sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto | |
| nec penetrasset in corpus, pauorem faciebat quod, cum | 12.1 |
| medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu | |
| multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque | |
| militem ad insequentes ictus praebebat. |