| cum diu anceps | 21.9.1.1 |
| fuisset certamen et Saguntinis quia praeter spem resisterent | |
| creuissent animi, Poenus quia non uicisset pro uicto esset, | |
| clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas | 2.1 |
| muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, | |
| postremo fusum fugatumque in castra redigunt. | |
| interim ab Roma legatos uenisse nuntiatum est; quibus | 3.1 |
| obuiam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto | |
| eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec | |
| Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes | |
| audire. apparebat non admissos protinus Carthaginem | 4.1 |
| ituros. litteras igitur nuntiosque ad principes factionis | |
| Barcinae praemittit ut praepararent suorum animos ne quid | |
| pars altera gratificari populo Romano posset. |