| itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea | 21.10.1.1 |
| quoque uana atque inrita legatio fuit. Hanno unus ad- | 2.1 |
| uersus senatum causam foederis magno silentio propter | |
| auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per | 3.1 |
| deos foederum arbitros ac testes obtestans ne Romanum | |
| cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse | |
| se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non | |
| manes, non stirpem eius conquiescere uiri, nec unquam | 5 |
| donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit | |
| quietura Romana foedera. 'iuuenem flagrantem cupidine | 4.1 |
| regni uiamque unam ad id cernentem si ex bellis bella se- | |
| rendo succinctus armis legionibusque uiuat, uelut materiam | |
| igni praebentes, ad exercitus misistis. aluistis ergo hoc | |
| incendium quo nunc ardetis. Saguntum uestri circum- | 5.1 |
| sedent exercitus unde arcentur foedere; mox Carthaginem | |
| circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis per | |
| quos priore bello rupta foedera sunt ulti. utrum hostem | 6.1 |
| an uos an fortunam utriusque populi ignoratis? legatos | |
| ab sociis et pro sociis uenientes bonus imperator uester in | |
| castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde | |
| ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad uos uenerunt. | 5 |
| res ex foedere repetuntur; publica fraus absit: auctorem | |
| culpae et reum criminis deposcunt. quo lenius agunt, | 7.1 |
| segnius incipiunt, eo cum coeperint uereor ne perseuerantius | |
| saeuiant. Aegates insulas Erycemque ante oculos pro- | |
| ponite, quae terra marique per quattuor et uiginti annos | |
| passi sitis. nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar, | 8.1 |
| Mars alter, ut isti uolunt. sed Tarento, id est Italia, non | |
| abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non absti- | |
| nemus; uicerunt ergo di hominesque et, id de quo uerbis | 9.1 |
| ambigebatur uter populus foedus rupisset, euentus belli | |
| uelut aequus iudex, unde ius stabat, ei uictoriam dedit. | |
| Carthagini nunc Hannibal uineas turresque admouet: | 10.1 |
| Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae—falsus | |
| utinam uates sim—nostris capitibus incident, susceptum- | |
| que cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. | |
| dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. scio meam | 11.1 |
| leuem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; | |
| sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum quod, si ille | |
| uiueret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc | |
| iuuenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac de- | 5 |
| testor; nec dedendum solum id piaculum rupti foederis, | 12.1 |
| sed si nemo deposcit, deuehendum in ultimas maris ter- | |
| rarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen | |
| famaque eius accedere neque ille sollicitare quietae ciui- | |
| tatis statum possit, ego ita censeo. legatos extemplo | 13.1 |
| Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Han- | |
| nibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat ipsum- | |
| que Hannibalem ex foedere Romanis dedant, tertiam le- | |
| gationem ad res Saguntinis reddendas decerno.' | 5 |