| cum | 21.11.1.1 |
| Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum | |
| eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis | |
| erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam | |
| Flaccum Ualerium, legatum Romanum. responsum inde | 2.1 |
| legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab | |
| Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si | |
| Saguntinos uetustissimae Carthaginiensium societati prae- | |
| ponat. | 5 |
| dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Han- | 3.1 |
| nibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, | |
| paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam | |
| uinearum aliorumque operum dispositis. interim animos | |
| eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum | 5 |
| accendit; ut uero pro contione praedam captae urbis edixit | 4.1 |
| militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum | |
| datum esset, nulla ui resisti uideretur posse. Saguntini ut | 5.1 |
| a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per | |
| aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessauerant ab | |
| opere, ut nouum murum ab ea parte qua patefactum oppidum | |
| ruinis erat reficerent. inde oppugnatio eos aliquanto atrocior | 6.1 |
| quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte | |
| ferrent opem, cum omnia uariis clamoribus streperent, satis | |
| scire poterant. ipse Hannibal qua turris mobilis, omnia | 7.1 |
| munimenta urbis superans altitudine, agebatur hortator | |
| aderat. quae cum admota catapultis ballistisque per omnia | |
| tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Han- | 8.1 |
| nibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris | |
| ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, | |
| quod caementa non calce durata erant sed interlita luto, | |
| structurae antiquae genere. itaque latius quam qua caede- | 9.1 |
| retur ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in | |
| urbem uadebant. locum quoque editum capiunt, conlatisque | 10.1 |
| eo catapultis ballistisque ut castellum in ipsa urbe uelut | |
| arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini | |
| murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. | |
| utrimque summa ui et muniunt et pugnant; sed interiora | 11.1 |
| tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. simul | 12.1 |
| crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspecta- | |
| tio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa | |
| omnia hostium essent. paulisper tamen adfectos animos | 13.1 |
| recreauit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Car- | |
| petanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, | |
| retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, | |
| oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma. | 5 |