| nec | 21.12.1.1 |
| Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis | |
| filio—eum praefecerat Hannibal—ita impigre rem agente | |
| ut ducem abesse nec ciues nec hostes sentirent. is et | 2.1 |
| proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum | |
| muri discussit strataque omnia recentibus ruinis aduenienti | |
| Hannibali ostendit. itaque ad ipsam arcem extemplo ductus | 3.1 |
| exercitus atroxque proelium cum multorum utrimque caede | |
| initum et pars arcis capta est. | |
| temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem | |
| Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, | 4.1 |
| precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu | |
| transisset, postquam nihil lacrimae mouebant condicionesque | |
| tristes, ut ab irato uictore, ferebantur, transfuga ex oratore | |
| factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub | 5 |
| condicionibus iis de pace ageret. postulabatur autem, red- | 5.1 |
| derent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento | |
| egressi urbe cum singulis uestimentis ibi habitarent ubi | |
| Poenus iussisset. has pacis leges abnuente Alcone accep- | 6.1 |
| turos Saguntinos, Alorcus, uinci animos ubi alia uincantur | |
| adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat | |
| autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis | |
| amicus atque hospes. traditio palam telo custodibus hostium | 7.1 |
| transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum—et ipse | |
| ita iubebat—est deductus. quo cum extemplo concursus | 8.1 |
| omnis generis hominum esset factus, submota cetera multi- | |
| tudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit: |