| 'si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Han- | 21.13.1.1 |
| nibalem uenit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad uos | |
| rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec | |
| orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni; sed cum ille | 2.1 |
| aut uestra aut sua culpa manserit apud hostem—sua, si | |
| metum simulauit: uestra, si periculum est apud uos uera | |
| referentibus—ego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et | |
| pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi | 5 |
| uobiscum est ad uos ueni. uestra autem causa me nec | 3.1 |
| ullius alterius loqui quae loquor apud uos uel ea fides sit | |
| quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum auxilia | |
| ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem | |
| feci. postquam nec ab Romanis uobis ulla est spes nec | 4.1 |
| uestra uos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem | |
| adfero ad uos magis necessariam quam aequam. cuius ita | 5.1 |
| aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Han- | |
| nibal, sic uos ut uicti audiatis; si non id quod amittitur in | |
| damno, cum omnia uictoris sint, sed quidquid relinquitur | |
| pro munere habituri estis. urbem uobis, quam ex magna | 6.1 |
| parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros | |
| relinquit, locum adsignaturus in quo nouum oppidum aedi- | |
| ficetis. aurum et argentum omne, publicum priuatumque, | |
| ad se iubet deferri: corpora uestra coniugum ac liberorum | 7.1 |
| uestrorum seruat inuiolata, si inermes cum binis uestimentis | |
| uelitis ab Sagunto exire. haec uictor hostis imperat; haec | 8.1 |
| quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra uobis | |
| suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas | |
| ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; sed uel haec | 9.1 |
| patienda censeo potius quam trucidari corpora uestra, rapi | |
| trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.' |