| ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine | 21.14.1.1 |
| permixtum senatui esset populi concilium, repente primores | |
| secessione facta priusquam responsum daretur argentum au- | |
| rumque omne ex publico priuatoque in forum conlatum in | |
| ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet | 5 |
| ipsi praecipitauerunt. cum ex eo pauor ac trepidatio totam | 2.1 |
| urbem peruasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. | |
| turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors | |
| Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nu- | |
| datam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, | 5 |
| non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis | 3.1 |
| uiribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes | |
| puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum | |
| prope necessarium cognitum ipso euentu est; cui enim parci | 4.1 |
| potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos | |
| super se ipsos concremauerunt aut armati nullum ante finem | |
| pugnae quam morientes fecerunt? |