| captum oppidum est | 21.15.1.1 |
| cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis de | |
| industria corrupta erant et in caedibus uix ullum discrimen | |
| aetatis ira fecerat et captiui militum praeda fuerant, tamen | 2.1 |
| et ex pretio rerum uenditarum aliquantum pecuniae redactum | |
| esse constat et multam pretiosam supellectilem uestemque | |
| missam Carthaginem. | |
| octauo mense quam coeptum oppugnari captum Sagun- | 3.1 |
| tum quidam scripsere; inde Carthaginem Nouam in hiberna | |
| Hannibalem concessisse; quinto deinde mense quam ab | |
| Carthagine profectus sit in Italiam peruenisse. quae si ita | 4.1 |
| sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules | |
| fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini | |
| missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad | |
| Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaue- | 5 |
| rint. aut omnia breuiora aliquanto fuere aut Saguntum | 5.1 |
| principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules | |
| fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum. nam | 6.1 |
| excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Seruili et C. | |
| Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum | |
| iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad | |
| Trebiam ad creandos consules Romam cum uenisset comi- | 5 |
| tiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit. |