| sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Car- | 21.16.1.1 |
| thagine Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti | |
| excidium nuntiatum est; tantusque simul maeror patres | 2.1 |
| misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non | |
| lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa re- | |
| rum cepit, uelut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno | |
| tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam con- | 5 |
| sulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque | 3.1 |
| secum congressum nec rem Romanam tam desidem unquam | |
| fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et Histros atque | 4.1 |
| Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et | |
| cum Gallis tumultuatum uerius quam belligeratum: Poenum | 5.1 |
| hostem ueteranum, trium et uiginti annorum militia durissima | |
| inter Hispanas gentes semper uictorem, duci acerrimo | |
| adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Hi- | |
| berum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum | 6.1 |
| populos; conciturum auidas semper armorum Gallicas | |
| gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac | |
| pro moenibus Romanis esse. |