nominatae iam antea consulibus prouinciae erant; tum 21.17.1.1
sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum
Sicilia euenit. sex in eum annum decretae legiones et 2.1
socium quantum ipsis uideretur et classis quanta parari posset.
quattuor et uiginti peditum Romanorum milia scripta et 3.1
mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum,
quattuor milia et quadringenti equites; naues ducentae
uiginti quinqueremes, celoces uiginti deducti. latum inde 4.1
ad populum uellent iuberent populo Carthaginiensi bellum
indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque
adorati di, ut bene ac feliciter eueniret quod bellum populus
Romanus iussisset. inter consules ita copiae diuisae: Sem- 5.1
pronio datae legiones duae—ea quaterna milia erant peditum
et treceni equites—et sociorum sedecim milia peditum,
equites mille octingenti; naues longae centum sexaginta,
celoces duodecim. cum his terrestribus maritimisque copiis 6.1
Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam trans-
missurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis
esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius 7.1
praetor et ipse cum haud inualido praesidio in Galliam mitte-
batur; nauium maxime Cornelio numerus deminutus; sexa- 8.1
ginta quinqueremes datae—neque enim mari uenturum aut
ea parte belli dimicaturum hostem credebant—et duae
Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim
milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. duas 9.1
legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille
equites socios, sescentos Romanos Gallia prouincia eodem
uersa in Punicum bellum habuit.