| his ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, | 21.18.1.1 |
| legatos maiores natu, Q. Fabium M. Liuium L. Aemilium | |
| C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percontandos | |
| Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum op- | 2.1 |
| pugnasset, et si id quod facturi uidebantur faterentur ac | |
| defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo | 3.1 |
| Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem | |
| uenerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra | |
| quam unum quod mandatum erat percontatus esset, tum ex | 4.1 |
| Carthaginiensibus unus: 'praeceps uestra, Romani, et prior | |
| legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Sagun- | |
| tum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio uerbis | 5.1 |
| adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal et in- | |
| simulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio | |
| culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. | 6.1 |
| ego autem non priuato publicone consilio Saguntum op- | |
| pugnatum sit quaerendum censeam sed utrum iure an iniuria; | 7.1 |
| nostra enim haec quaestio atque animaduersio in ciuem | |
| nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: uobiscum | 8.1 |
| una disceptatio est licueritne per foedus fieri. itaque | |
| quoniam discerni placet quid publico consilio, quid sua | |
| sponte imperatores faciant, nobis uobiscum foedus est a | |
| C. Lutatio consule ictum in quo, cum caueretur utrorumque | 5 |
| sociis, nihil de Saguntinis—necdum enim erant socii uestri— | 9.1 |
| cautum est. at enim eo foedere quod cum Hasdrubale | |
| ictum est Saguntini excipiuntur. aduersus quod ego nihil | 10.1 |
| dicturus sum nisi quod a uobis didici. uos enim, quod | |
| C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque | |
| auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis uos | |
| eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio | 5 |
| ictum est. si uos non tenent foedera uestra nisi ex auctori- | 11.1 |
| tate aut iussu uestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus | |
| quod nobis insciis icit obligare potuit. proinde omittite | 12.1 |
| Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit | |
| animus uester aliquando pariat.' tum Romanus sinu ex | 13.1 |
| toga facto, 'hic' inquit, 'uobis bellum et pacem portamus; | |
| utrum placet sumite.' sub hanc uocem haud minus ferociter, | |
| daret utrum uellet, succlamatum est; et cum is iterum sinu | 14.1 |
| effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt | |
| et quibus acciperent animis iisdem se gesturos. |